- CAUCIACUM
- CAUCIACUMvulgo Choisi Gallis, ad Axonam, non procul ab eius et Isarae confluentibus atque Compendio, villa olim fuit publica, Regiâ et ponte lapideô flumini impositô infignis. Hîc obiit et sepultus est Childebertus Rex, Berta item, mater Caroli M. A. C. 783. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.